Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 14: Versus 25

Quarta autem.Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et aestus hostium.Venit ad eos.Marcus ait:Volens praeterire eos,pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem saepe fit in passionibus sanctorum.
(* Traductions européennes)